Revolta de Carnota

Na Galipedia, a Wikipedia en galego.
Saltar ata a navegación Saltar á procura


A revolta de Carnota foi un episodio bélico acontecido no contorno de Carnota no ano 1130, relativamente ben documentada pola documentación medieval. Enfrontou a Arias Muñiz, arcediago de Trastámara ás ordes de Diego Xelmírez, arcebispo de Santiago, contra o pobo insurrecto de Carnota liderado polo nobre Rodrigo Pérez de Traba, no seu Castelo de San Xurxo, situado no célebre macizo carnotán do Monte Pindo.

A captura do arcediago, na Historia Compostelá[editar | editar a fonte]

Captio Archidiaconi per R. Comitem & animadversio Archiep. in eumdem quousque satisfaceret. Cap 16 Quidam B. Jacobi Apostoli Ecclesia Archidiaconus nomine A. Munincides, Archidiaconatum suum in terris S. Georgii, Travae & Ferrariae ad Castra pertinentibus, sub Comite Ruderico Petri Comitis filio tenebat, & quia Clero & populo illarum terrarum, qui erant idiotae & fere indisciplinati, veritatem austere praedicabat, & eos ut vir bonus & discretus Sacrae Scripturae praeceptis instruere & illuminare volebat, multi ex illis terris, tam milites, quam rustici, diabólico, instinctu stimulati in eum insurgentes captioni mancipaverunt, & eum dehonestantes & verberantes, & a suis equitaturis & vestimentis cum suis sequacibus privantes, in carcerem immisericorditer retruserunt: quod Dominus Compostellanus audiens, inde nimis contristatus, inito Capitulo cum suis Canonicis, & accepto consilio ab illis, omnes Crucifixos totius Ecclesiae in terram deponi praecepit: Canónicos pullatos & vehementi dolore affectos, & sedibus suis descenderé & divinum officium sub silentio in choro celebrare fecit terras illas super nominatis Castris appendentes, in quibus ipsi malefactores habitabant, in tanti sceleris ultionem excommunicavit, & anathematizavit. Comes autem excommunicationem & ipsius Compostellani inimicitiam valde metuens, Archidiaconum captum statim solvi, & de omnibus rebus quas amiserat reintegran praecepit, deinde Compostellam venit se de tanto scelere purgaturus, & justitiam erga Compostellanum, & praedictum Archidiaconum plenariam executurus. Cumque in colloquium venissent multis litigiis contentionibus de dedecore Ecclesiae illato, & de Archidiaconi inter se diu habitis, Comes juxta judicium & consilium virorum illustrium qui aderant, se Archidiaconi captionem nec scisse, nec consuluisse, nec praecepisse super textum Evangeliorum in Choro В. Jacobi coram Clero & populo propria manu cum allis XI. nobilibus, Garsia Petride, Petro Gutierride, Petro Diaco, Pelagio Curvo, Salvatore Nunicide, Aria Munincide, Petro Munincide, Martino Sanciade, Joanne Gutierride, Nunu Pelagide: Municide, juravit. Promisit etiam & similiter juravit, quod rústicos illos qui praefatae captioni interfuerant, & Archidiaconum dehonestaverant, cum omnibus suis possessionibus hereditatibus in manum Dñi. Compostellani traderet, ut justitiam talem qualem sibi placeret, de eis acciperet. De militibus autem, qui erant nobiles & potentes, promisit & juravit, quod eis praestimonia sua, quae a setenebant, omnimo auferret, & eos a se tandiu excluderet, donec plenariam justitiam erga Dominum Compostellanum & suam Ecclesiam exequeretur. Hoc facto Comes & Dñs Compostellanus invicem reconciliati sunt. & facti boni amici, & Dñs. equidem Compostellanus tam asperam de Comite & illis malefactoribus justitiam accipere voluit, ut ipse, & sua Ecclesia, & sui Canonici inde honorati essent, & ut alii perterriti suas manus ad tantum scelus deinceps extendere non auderent.

Véxase tamén[editar | editar a fonte]

Ligazóns externas[editar | editar a fonte]